CONCEPTIO (B.)

CONCEPTIO (B.)
CONCEPTIO B.
Mariae Virginis, Festum celebre in Communione Romana iam A. C. 1136. viguisse Lugduni Galliae, refertur Baronio, ad annum hunc num. 14. Quod officium a Leonardo de Nugarolis Verornensi, Notario, ut vocant, Apostolico, compositum et a sixto IV. confitmatum esse, legas apud Macros Fratres, in Hierolex. Apud Graecos Σύλληψιν festivitatem hanc vocari, et die festivitatem Latinorum sequente, ab iis ex Emanuelis Imperatoris constitutione celebrari: in Sfortianae quoque Bibliothecae MSS. Leonis Imperatoris de hac sollennitate Sermonem asservari, iidem referunt. Non fuisse autem Festum illud suô tempore in Ecclesia Romana communiter acceptum, tradit Durandus Mimatensis Epilcopus, Rationalis l. 7. c. 7. qui vixit A. C. 1280. Petrus quoque de Natalibus in Catal. Sanctor. l. 1. c. 42. non exgenerali Ecclesiae constitutione, sed ex privata quorundam devotione, suô tempore celebratum, docet. Quin in Concilio Oxoniensi A. C. 1224. exceptum fuisse idem, a reliquis necessario celebrandis, colligas ex Concilior. Tom. II. p. 1005. edit. P. Crabbe et Tom. III. Binnil, Part. II. A. C. 1222. Nec Dominicanos, sub nomine Conceptionis, sed Sanctificationis, illud recoluisse usque ad tempora Pauli V. docet Rivetus. Postmodum vero maiori curâ haec res tractata est, uti patet ex libro Lucae Waddingi Hiberni Minoritae, cui titul. De legatione philippi III. et Philippi IV. ad Paulum V. et Gregorium XV. pro desinienda Controversia, de Conceptione Virginis et Obser v. ad eum A. Riveti, Apolog. pro SS. Virgine, l. 1. c. 5. et seqq. Nec omittenda numismata ab Hispanis, qui Conceptionem immaculatam hôc Festô celebrari, cum Franciscanis, aiebant, contra Dominicanos (qui hâc celebritate annuâ voluisse saltem Ecclesiarn recolere divinum illud beneficium, quô factum est, ut conciperetur Illa, ex qua Salvator nasci debuit, docuêre) cusa, sub initum huius saeculi, lite hâc in Ecclesia Romana maxime fervente. Habebant illa ex una parte corporis et calicis Christi effigiern, cum verbis: ALABADO SIA EL SANTISSIMO SACRAMENTO, h. e. Laudatum sit sanctissimum Sacramentum. Ab altera vero parte ferebant imaginem hieroglyphicam Conceptionis huius, cum Inscr. CONCEPTA SINE PECCATO ORIGINALI: adiectâ chordâ Frauciscanâ, ambiente figuram, ut pateret hanc corum doctrinam esse etc. De quibus et ipsis ingentem litem obortam vide apud eundem Waddingum, ubi supra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Conceptio — Conceptĭo (lat.), Empfängnis …   Kleines Konversations-Lexikon

  • CONCEPTIO (S.) — CONCEPTIO S. Iohannis Baptistae, Festum itidem Latinorum, quod reperiri in quibusdam Martyrologiis antiquis, die 24. Septembr. et in quodam Missali Equitum Melitensium A. C. 1405. Argentorati impresso, ac in Brancaccii Cardinal. Bibliotheca… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Conceptio — vgl. Konzeption …   Das Wörterbuch medizinischer Fachausdrücke

  • CONCEPTIO — I. CONCEPTIO Ordo facer Virginum, in communione Romana a Beatrice de Silva, Lusitava, institutus. Ab Innocentio VIII. approbatus, A. C. 1489. Miraeus, orig. relig. l. 5. c. 13. spond. A. C. 1484. Item ordo militaris, a Ferdinando Mantuano Duce… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Conceptio — prasidėjimas statusas T sritis gyvūnų raida, augimas, ontogenezė, embriologija atitikmenys: lot. Conceptio ryšiai: platesnis terminas – ikiembrioninis laikotarpis siauresnis terminas – apvaisintas kiaušinis sinonimas – nėštumo prasidėjimas …   Veterinarinės anatomijos, histologijos ir embriologijos terminai

  • Conceptio — pastojimas statusas T sritis embriologija atitikmenys: lot. Conceptio ryšiai: platesnis terminas – bendrieji terminai …   Medicininės histologijos ir embriologijos vardynas

  • Conceptio — pastojimas statusas T sritis embriologija atitikmenys: lot. Conceptio ryšiai: platesnis terminas – laikotarpis iki embriono …   Medicininės histologijos ir embriologijos vardynas

  • Conceptĭo B. Mariae — (lat.), Empfängniß Mariä (s.d.), Fest am 8. December. C. immaculata Beatae Virginis, Unbefleckte Empfängniß der Maria …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Conceptio immaculāta beātae Virgĭnis — (lat.), Fest der unbefleckten Empfängnis Mariä, s. Unbefleckte Empfängnis …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • CONCEPTIO de la Vega — urbs Episcopalis Hispaniolae …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”